Accueil du site - Magistère - Jean Paul II

Vicesimus Quintus annus [lat] (1988)

Version imprimable de cet article Version imprimable Partager


Litterae Apostolicae "Vicesimus Quintus Annus" quinto iam lustro conciliari ab promulgata de sacra Liturgia constitutione

Universis in Episcopatu et Presbyteratu Fratribus, salutem et Apostolicam Benedictionem.

1. VICESIMUS QUINTUS ANNUS iam abiit ex quo sacra de liturgia Constitutionem, cui “Sacrosanctum Concilium” titulus, die videlicet quarto mensis Decembris anno MCMLXIII prodidit Summus Pontifex Paulus VI, quam Concilii Vaticani Secundi nempe Patres in Spiritu Sancto congregati paulo comprobaverant ante [1]. Qui porro eventus plures ob causas memorabilis eminuit. Primus enim Concilii, quod indixerat Ioannes XXIII, fructus ipse in Ecclesiae accommodationem erat; latissimus ei liturgicus pastoralisque antecesserat motus; ad vitam et Ecclesiae renovationem prae se spem ferebat.

Liturgiae sacrae redintegrationem ac propagationem persequens insigniter omnino principale, quod sibi praestituerat, propositum peregit Concilium: “vitam christianam inter fideles in dies augere; eas institutiones quae mutationibus obnoxiae sunt ad nostrae aetatis necessitates melius accommodare; quidquid ad unionem omnium in Christum credentium conferre potest, fovere; et quiquid ad omnes in sinum Ecclesiae vocandos conducit, roborare” [2].

2. Iam inde a pastoralis Nostri ministerii Petri in cathedra principio monere voluimus “de perenni momento Concilii Oecumenici Vaticani II” in Nosque recepimus “certum . . . officium . . . illud ad effectum studiose deducendi”. Atque oportere adserveravimus “fecunda semina, quae Patres Synodi oecumenicae, verbo Dei aliti, in terra bona seminaverunt (Cfr. Matth. 13, 8-23) id est gravia documenta ac de liberationes pastorales, ad maturitatem perducantur, eo scilicet cursu, qui proprius est motionis et vitae” [3]. Crebrius vero deinceps, variis super argumentis singulis, Concilii magisterium de Liturgia explicavimus [4] pondusque inculcavimus praeterea quod ad Populi Dei vitam Constitutio habet haec, “Sacrosanctum Concilium”; namque in illa: “reperiri iam substantia ipsius doctrinae ecclesiologicae potest quam postmodum conciliaris Synodus erat expositura. Constitutio “Sacrosanctum Concilium”, primum quod fuit temporis ordine conciliare documentum, praecipit [5] dogmaticam Constitutionem, cui nomen “Lumen Gentium”, de Ecclesia ipsaque vicissim ex huius Constitutionis praeceptis ditescit.

Quarta igitur transacta saeculi parte, per quam et Ecclesia et hominum Societas celeres expertae sunt altasque rerum commutationes, momentum illustrare interest Conciliaris huius Constitutionis atque praesentem eius virtutem novis collatam cum quaestionibus exorientibus necnon perpetuam illius principiorum efficacitatem.

I. RENOVATIO AD TRADITIONIS REGULAM

3. Postulationibus satisfacere ipse studens Concilii Tridentini Patrum, qui de suae aetatis sollicitabantur reformatione Ecclesiae, Sanctus Pius V libris operam dedit liturgicis rite reficiendis, potissimum vero Breviario ac Missali. Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt redintegrationem.

Peculiarem huic reformationi dicatam instituit Sanctus Pius X Commissionem cui compluribus opus fore annis arbitrabatur; verum tamen aedium illarum angularem collocavit lapidem renovandis scilicet tum Diei Dominicae celebritate tum ipso Breviario Romano [6]. “Iam vero haec omnia”, inquit “doctorum ac prudentum iudicio, labores desiderant cum magnos, tum diuturnos; ob eamque causam longa annorum series intercedat recesse est, antequam hoc quasi aedificium liturgicum . . . rursus, dignitate splendidum et concinnitate, tamquam deterso squalore vetustatis, appareat” [7].

Ingens deinde liturgicae renovationis opus Pius XII repetivit litteris foras datis, quae “Mediator Dei” [8] inscribuntur, novaque simul excitata Commissione [9]. De quibusdam pariter maioris momenti rebus concilia apta cepit, cuius nominatim generis fuerunt nova Psalmorum interpretatio, quo eorundem precatio melius intellegeretur [10], et ieiunii eucharistici temperatio, quo Sacram ad Synaxim commodius accederetur, et linguae vernaculae in Rituali usus ac maxime Vigilae paschalis restauratio [11] necnon ipsius Hebdomadae Maioris [12].

In Missalis Romani prooemio anno MCMLXII editi declaratio Pontificis Ioannis XXIII est praefixa affirmantis: “altiora principia, generalem liturgicam instaurationem respicientia, in proximo Concilio Oecumenico Patribus esse proponenda” [13].

4. Talis autem totius Liturgiae renovatio cum universali congruebat Ecclesiae spe. Magis enim magisque liturgicus penetraverat adfectus omnes Ecclesiae partes ac regiones una nempe cum voluntate “actuoso modo communicandi mysteria sacra publicamque et sollemnem Ecclesiae precem” [14] et cum aequali simul cupiditate audiendi uberius Dei verbum. Consentiens vero et coniuncta cum biblica restauratione motuque oecumenico, cum missionali studio inquisitioneque ecclesiologica conducere sane debuit Liturgiae renovatio toti omnis Ecclesiae instaurationi. Hoc Nos litteris in Nostris memoravimus “Dominicae Cenae” inscriptis: “Viget enim arctissima et congruens necessitudinis coniunctio inter liturgiae renovationem ac restaurationem totius vitae Ecclesiae. Ecclesia non solum agit sed et ipsa se exprimit in liturgia, ex liturgia vivit deque liturgia consentaneas vitae suae vires haurit” [15].

Rituum vero librorumque refectio liturgicorum continuo post Constitutionem Sacrosanctum Concilium promulgatam est suscepta ac paucis quidem inde annis perfecta maximam ob operam multorum sui oblitorum hominum in re exercitatorum et omnibus ex orbis partibus pastorum [16].

Praeeunte autem conciliari principio est idem illud opus peractum, nempe fidelitatis erga traditionem simulque mentis legitimo progressui apertae [17]; quapropter dici iure liturgica potest reformatio plane traditionalis “ad normam Sanctorum Patrum” [18].

II. DIRECTORIA CONSTITUTIONIS PRINCIPIA

5. Constitutionis normae moderatrices, toti quae redintegrationi subiacebant, necessariae etiamnum ac praecipuae permanent quibus ad actuosam mysteriorum participationem fideles adducantur qui nempe est “prtmus, isque necessarius fons, e quo spiritum vere christianum fideles hauriant” [19]. Quandoquidem ergo maximam partem interea liturgici sunt pervulgati libri et in linguas conversi et ad usum deducti, ante oculos talia principia continenter habeantur oportet altiusque investigentur.

a) Paschalis exsecutio mysterii

6. Primum profecto est principium celebrationis Christi paschalis mysterii in Ecclesiae liturgia, quoniam “de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum” [20]. Universa proin liturgica vita circum eucharisticum volvitur sacrificium aliaque similiter sacramenta, ubi vivis haurimus e fontibus salutis [21]. Nos igitur satis nobis conscios illius esse decet quod scilicet: “per paschale mysterium . . . in baptismo consepulti sumus cum Christo, ut cum eo in novitate vitae ambulemus” [22]. Quandocumque ideo Eucharistiae sunt fideles participes, reapse id animo comprehendere debent, quod “quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur” [23]. Cuius rei gratia a sacris pastoribus necesse est christifideles instituantur ut perpetuo quodam mentis officio singulis concelebrent dominicis diebus mirabile illud opus quod in Paschatis sui mysterio Christus complevit qui et ipsi vicissim universo id nuntient orbi [24]. Omnium propterea in animis, tam pastorum videlicet quam fidelium, paschatis nox et vigilia unicum suum pondus rursus adeo oportet reperiat ut ipsa sit celebrationum prima celebratio.

Quod autem Christi mors in Cruce eiusque resurrectio substantiam efficiunt cotidianae Ecclesiae vitae [25] atque aeterni ipsius Paschatis pignus [26], princpes ideo Liturgiae est munus sine intermissione producere nos paschali in itinere a Christo recluso, ubi consentit quis mori in vitam ut ingrediatur.

7. Suae Christus adest Ecclesiae, in actibus potissimum liturgicis, ut paschale impleat mysterium suum [27]. “Locus” idcirco praecipuns Liturgia ipse est christifidelium congressionis cum Deo eoque simul, quem ille misit, Iesu Christo (Cfr. Io. 17, 3).

Ecclesiae Christus interest convocatae ac suo nomine precanti. Quod ipsum ecclesiae sive congregationis christianae amplam constituit dignitatem una cum consequentibus inde postulatis benignitatis fraternae - ad indulgentiam usque propulsae (Cfr. Matth. 5, 23-24) - necnon in habitu et gestu et cantu decoris.

In persona praeterea adest Christus agitque ordinati, qui celebrat, ministri [28]. Non munere dumtaxat aliquo est instructus, verum ex percepta Ordinatione consecratus ad agendum “in persona Christi”. Qua cum re concinere habitus interior debet exteriorque etiam liturgicis in vestimentis, in loco quoque quem occupat ac quas profert vocibus.

Suo adstat Christus in verbo quod in congregatione praedicatur et in homilia explanatum exaudiri in fide debet in preceque excipi. Quae omnia profluere oportet ex libri dignitate ac loci, unde Verbum Dei proclamatur, ex legentis habitu, non sine conscientia eum interpretem esse Dei propriis coram fratribus.

Spiritus porro Sancti virtute adsistit et agit Christus in sacramentis ac singulari et sublimiore modo in Missae Sacrificio eucharisticis sub speciebus [29], quotiens etiam in tabernaculo adservantur extra celebrationem ad infirmorum maxime communionem fideliumque adorationem [30]. De qua arcana quidem at vera praesentia sacrorum est pastorum saepius in catechetica institutione doctrinam fidei commemorare, de qua vivere fideles debent et in quam subtilius inquirere theologi. In hanc Domini praesentiam fides secum infert externum erga Ecclesiam observantiae signum, locum nempe sacrum ubi suo se in mysterio Deus demonstrat (Cfr. Ex. 3, 5), praesertim cum sacramenta celebrantur: semper enim sunt sancte sancta tractanda.

b) Verbi lectio divini

8. Secundum est principium praesentiae Verbi Dei. Praecipit insuper Constitutio “Sacrosanctum Concilium” ut “abundantior, varior et aptior lectio sacrae Scripturae instauretur” [31]. Cuius novationis ratio eadem declaratur in Constitutione liturgica, “ut clare appareat in Liturgia ritum et verbum intime coniungi” [32] itemque in dogmatica Constitutione de divina Revelatione: “Divinas Scripturas sicut et ipsum Corpus dominicum semper venerata est Ecclesia, cum, maxime in sacra Liturgia, non desinat ex mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi panem vitae sumere atque fidelibus porrigere” [33]. Vitae vero liturgicae auctus proindeque christianae vitae progressus effici non poterunt nisi in fidelibus ipsis constanter et in sacerdotibus potissimum promovebitur “suavis et vius sacrae Scripturae affectus” [34]. Iam inter christianam communitatem plenius cognoscitur Verbum Dei; sed germana renovatio etiamnunc ac semper novas adfert necessitates: fidelitatem vero Scripturae sensui, qui ante oculos perpetuo est constituendus praesertim cum varias convertitur in linguas; rationem Verbi Dei pronuntiandi, qua percipi id valeat uti tale; idoneorum instrumentorum technicorum usum; interiorem Verbi ministrorum praeparationem, unde suo apud liturgicam congregationem officio bene fungantur [35]; diligentem homiliae compositionem per studium ac meditationem; christifidelium impensam operam in Verbi communicanda mensa; gustatum ipsum precandi ex Psalmis necnon ferventem voluntatem Christum agnoscendi, perinde discipuli in Emmaus fecerunt, ad Verbi panisque mensam [36].

c) Ecclesiae patefactio sibimet ipsi

9. In Liturgia denique voluit perspicere Concilium epiphaniam Ecclesiae: ipsa enim est orans Ecclesia. Cultu peragendo divino id significat Ecclesia quod est: unam videlicet esse se sanctam catholicam et apostolicam.

Secundum illam a Trinitate descendentem unitatem [37] unam sese ostentat maxime cum Dei populus sanctus partem habet “in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus” [38]. Nihil propterea in Liturgia celebratione hanc turbet Ecclesiae coniunctionem, quin immo neve laxet!

A Christo profectam sanctitatem (Cfr. Eph. 5, 26-27) commonstat Ecclesia quotiescumque unum in corpus a Spiritu Sancto congregata [39], qui sanctificat nempe ac vivificat [40], cum fidelibus per Eucharistiam aliaque sacramenta gratiam participat et omnem Patris benedictionem [41].

Porro in celebratione liturgica suam declarat Ecclesia indolem catholicam, quandoquidem in ipsa omnium linguarum homines Spiritus Domini eiusdem fidei professione consociat [42], et ab Oriente ad Occidentem Dei Patri Christi oblationem exhibet seque cum eo simul ipsa offert [43].

Apostolicam demum in Liturgia esse se comprobat Ecclesia, quoniam fides quam profitetur Apostolorum innitur testimonio, quia in iis quae celebrat mysteriis praesidente videlicet Episcopo aliquo Apostolorum successore aliove in apostolica successione ordinato ministro, fideliter res ex apostolica perceptas Traditione transmittit, cum ille quem Deo reddit cultus in officio ipsam Sic profecto in Liturgia Ecclesiae Mysterium annuntiatur et gustatur et vivitur [44].

III. DIRECTORIA PRINCIPIA AD LITURGICAE VITAE TEMPERANDAM RENOVATIONEM

10. Superioribus ex praeceptis normae deducuntur quaedam ac moderatrices rationes quibus est vitae liturgicae gubernanda renovatio. Etsi enim a Concilio Vaticano Secundo decreta Liturgiae instauratio aestimari potest iam ad effectum perducta, pastoralis tamen Liturgiae industria secum perpetuum quoddam infert officium et opus, quo abundantius usque ex Liturgiae divitiis illa hauriatur virtus vitalis quae Corporis ipsius partibus quod est Ecclesia a Christo effunditur.

Quoniam Christi sacerdotii Liturgia perfunctio est, viva semper illa discipuli sustineatur recesse est adfirmatio coram arcana Christi praesentia: “Dominus est!” (Io. 21, 7). Eorum autem omnium quae in Liturgia agimus nihil maioris esse potest momenti quam id quod invisibili at vero solidoque modo perificit Spiritus sui opera Christus. Vivens per caritatem fides et adoratio, laus Patris et contemplationis silentium prima numquam non erunt proposita per pastoralem liturgicam sacramentalemque actionem adsequenda.

Quod Liturgia verbo Dei universa pervaditur, aliud quodlibet verbum oportet cum illo congruat, in primis homilia, verum cantus etiam ac monitiones. Non licet lectionem aliam ullam in verbi biblici locum suffici; hominum contra voces Verbo Dei famulari neque obscurare umquam oportet.

Actiones liturgicae, quae “non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est «unitatis sacramentum»” [45], sola pendet ipsarum disciplina ex hierarchica Ecclesiae auctoritate [46]. Etenim universum pertinet Liturgia ad Ecclesiae corpus [47]. Qua de causa non licet cuipiam, ne sacerdoti quidem neque cuilibet fidelium numero, qudquam proprio indicio addere inibi demere aut invertere [48]. Fidelitas erga ritus ac veros Liturgiae textus necessitas est quam ipsa importat “lex orandi”, quae convenire semper debet iis quae prae se fert “lex credendi”. Imminuta autem his in rebus fidelitas afficere ipsam etiam potest sacramentorum validitatem.

Cum Ecclesiae sit celebratio, poscit Liturgia omnium et actuosam et consciam et participationem plenam pro ordinum munerumque varietate [49]: cuncti enim, tam ministri quam fideles reliqui, suas quisque sustinens partes id absolvunt, quod ad illos pertinet idque dumtaxat quod eorum est [50]. Quocirca communitatis celebrationem aliis Ecclesia anteponit, quotidiescumque illud rituum natura suadet [51]; ut ministri et lectores, cantores et commentatores rite instituantur hortatur, qui germanum obeant liturgicum ministerium [52]; concelebrationem revocavit [53]; communem Liturgiae Horarum celebrationem commendat [54].

Magna cum sit precationis Ecclesiae schola Liturgia sacra, visum est inducere linguarum recentiorum usum ac diffundere, consuetudine tamen linguae Latinae a Concilio servatae in Ritibus latinis [55] nequaquam submota, ut attendere quisque proprioque sermone possit extollere magnalia Dei (Cfr. Act. 2, 11); placuit item Praefationum et Precum eucharisticarum numerum augere unde thesaurus precationis locupletatur simulque mysteriorum Christi intellectus.

Pondus autem pastorale magnum cum in se complectatur Liturgia, libri ipsi liturgici locum ac spatium concesserunt res ad communitatem ed ha fideles accommodandi, tum etiam aditum quendam ad ingenia cultusque humani formas diversorum populorum [56].

Rituum redintegratio nobilem persecuta est simplicitatem [57] atque signa intellectu facilia. Attamen exoptata illa simplicitas delabi non debet in signorum spoliationem; quin immo ex contrario habeant oportet signa, praesertim sacramentalia, quam maximam exprimendi vim. Panis et vinum, aqua et oleum, incensum quoque et cineres, ignis ac flores necnon ferme cuncta rerum creatarum elementa suum obtinent in Liturgia sacra locum veluti dona Creatori oblata atque adiumenta dignitati celebrationis pulchritudinique data.

IV. REFORMATIONIS USUS

a) Difficultates

11. Concedendum quidem est reformationis liturgicae usum in difficultates incidisse praesertim ex condicionubus ortas parum propitiis, quarum propria erant privatus ambitus religiosus, quaedam omnis institutionis recusatio, minor Ecclesiae in societate visio, revocatio fidei personalis in controversiam. Opinari etiam licet transitum a simplici praesentia, desidi interdum et muta, ad pleniorem et actuosiorem participationem aliquid nimium forte ab aliquibus postulasse. Hinc dissimiles vel etiam oppositae rationes profectae sunt erga reformationem: alii novos libros acceperunt quadam cum neglectione vel mutationum causas nec percipere nec significare curantes; alii, quod valde dolendum est, modo solum suo et unico ad antecedentes liturgicas formas se contulerunt, a nonnullis eorum habitas unam incolumitatis fidei auctoritatem. Alii, denique, novitates foverunt fallaces, a normis aberrantes auctoritate Apostolicae Sedis praescriptis aut ab Episcopis, unitatem ita Ecclesiae et fidelium pietatem perturbantes, conflictantes quandoque cum ipsis fidei argumentis.

b) Exitus prosperi

12. Non ideo tamen obliviscendum est pastores et populum christianum plerumque reformationem liturgicam accepisse cum oboedientiae spiritu, quin laeti fervoris.

Sunt ergo Deo gratiae persolvendae ob Spiritus eius in Ecclesia transitum, qualis fuit liturgica renovatio [58], ob verbum Dei mensam, iam copiose amnibus patentem [59]; ob immanem laborem toto orbe exanclatum, quo populus christianus Bibliorum, Missalis ceterorumque liturgicorum librorum translationibus instueretur; ob auctam fidelium, per preces et cantus, per se praebendi rationes perque silentium, Eucharistiae participationem ac reliquorum sacramentorum; ob ministeria quae laici sustinent et onera quae susceperunt ex sacerdotio communi, in quo Baptismo et Confirmatione constituuntur; ob radiantem alacritatem tot christianarum communitatum, e Liturgiae fontibus haustam.

Hae causae sunt, cur fideliter adhaereatur doctrinae Constitutionis “Sacrosanctum Concilium” et reformationibus, quas ea perficere permisit: “Renovatio liturgica est fructus maxime visibilis totius operis conciliaris” [60]. Multi nuntium Concilii Vaticani II praesertim ex reformatione liturgica perceperunt.

c) Usus vitiosi

13. Una cum reformationis liturgicae utilitatibus agnoscendi sunt et arguendi errores, maioris minorisve momenti, in eius usu.

Animadvertuntur nonnunquam praetermissiones aut adiuncta illicita, ritus ficti extra statutas normas, gestus aut cantus qui nec fidei favent nec sacrorum sensui, licentiae in absolutione communi tractanda, confusio sacerdotii ministerialis, cum ordinatione coniuncti, et fidelium sacerdotii communis, quod ex baptismate pendet.

Patiendum non est nonnullos sacerdotes sibi ius arrogare preces aucharisticas componendi vel textus profanos pro textibus Sacrarum Litterarum substituendi. Eiusmodi libita, nedum reformationi liturgicae in se annexa sint vel libris, qui eam secuti sunt, ei directo repugnant, eam deformant et populo christiano veras Liturgiae Ecclesiae divitias adimunt.

Episcoporum est ea exstirpare, quoniam Liturgiae moderatio ab Episcopo pendet, ad normam iuris [61] et “suorum fidelium vita christiana quodammodo ab eo derivatur” [62].

V. RENOVATIONIS FUTURUM

14. Costitutio “Sacrosanctum Concilium” vocem unanimam expressit collegii episcopalis, apud Petri Successorem congregati et quidem cum Spiritus veritatis, a Domino Iesu promissi (Io. 15. 26), assiduitate; hoc documentum pergit Ecclesiam sustinere in itinere renovationis et sanctitatis, eius germanam vitam liurgicam augens.

Principia in hoc documento enuntiata informant etiam ad Liturgiae futura, ita ut reformatio liturgica plus plusque comprehendantur et perficiatur. “Oportet ergo convenitque ut nova, impensa institutio impertiatur eo consilio ut omnes divitiae, quae in Liturgia continentur, aperiantur” [63].

Ecclesiae Liturgia reformationem liturgicam excedit. Non in eadem sumus condicione ac anni 1963: sacerdotum et fidelium genus, librorum liturgicorum qui ante reformationem liturgicam fuerunt inscium, iam nunc plena cum conscientia in Ecclesia et in societate operatur. Non ergo loqui de mutatione pergere licet sicut cum Documentum est foras datum, sed de acriore in dies Liturgiae Ecclesiae pervestigatione, secundum praesentes libros celebratae utque facti ordinis spiritalis actae.

a) Formatio biblica et liturgica

15. Id, quod maxime urget, formatio biblica et liturgica est populi Dei, pastorum et fidelium. Hoc iam Constitutio illustraverat: “Ut hoc evenire possit (totius populi plena et actuosa participatio) spes nulla effulget nisi prius ipsi animarum pastores spiritu et virtute Liturgiae penitus imbuantur in eaque efficiantur magistri” [64]. Est hoc opus diuturnum quod incipere debet in seminariis studiorumque domibus religiosis [65] et per totam vitam sacerdotalem perseverare [66]. Haec eadem institutio, eorum vitae generi accommodata, etiam laicis necessaria est [67], eo magis quod, multis in regionibus, ii ad onera sumenda vocantur magis magisque in communitate conspicua.

b) Accomodatio

16. Alia in posterum res magni momenti accommodationem contingit Liturgiae ad diversas culturas. Constitutio principium enuntiavit, rationem indicando a Conferentiis Episcopalibus sequendam [68]. Linguarum accommodatio celeris fuit, etsi aliquando effectu difficilis. Eam secuta est rituum accommodatio, difficilior quidem, sed pariter necessaria. Magnus perstat labor inserendi Liturgiam in quasdam culturas, ex eis illas accipiendo significationes, quae convenire possunt veris et germanis aspectibus Liturgiae, substantiali servata Ritus Romani unitate, in libris liturgicis expressa [69]. In accommodatione perficienda consideretur oportet in Liturgia, et praesertim in sacramentorum Liturgia, partem immutabilem inesse, utpote divinitus institutam, cuius Ecclesia est custos, et partes quae mutari possunt, quas ipsa potest et interdum debet ad culturas componere populorum recens evangelizatorum [70]. Non est haec quaestio Ecclesiae nova: varietas liturgica fons auctus esse potest, sed etiam contentiones suscitare, inscitias invicem et etiam schismata. Patet hac in re varietatem non debere unitati nocere, nec exprimi posse nisi per fidelitatem erga fidem communem, erga signa sacramentalia, quae Ecclesia a Christo accepit, atque erga ierarchicam communionem. Accommodatio ad culturas cordis conversionem exigit et, si necesse sit, etiam intermissionem consuetudinum avitarum cum fide catholica insociabilium. Hoc magnam postulat formationem theologicam, historicam et culturalem necnon sanum iudicium, quo discernatur quid sit necessarium, vel utile, aut omnino inutile, vel in fidem periculosum. “Hac in provincia iustum incrementum esse non poterit, nisi fructus gradatim crescentis fidei, quae amplo concentu comprehendat spiritalem sapientiam, perspicuitatem theologicam, Ecclesiae sensum universalis” [71].

c) Novarum quaestionum consideratio

17. Renovationis liturgicae opera debet adhuc nostrae aetatis necessitatibus respondere. Liturgia non est corpore abstracta [72], oportet ratio habeatur pietatis popularis christianae eiusque cum vita liturgica nexus [73]. His viginti quinque annis novae ortae sunt questiones aut novum sumpserunt momentum; quales, verbi gratia, exercitium diaconatus viris concessum matrimonio coniunctis; munera liturgica quae in celebrationibus possunt laicis delegari, viris aut mulieribus; celebrationes liturgicae pro pueris, iuvenibus ac mentis vel corporis imminutione laborantibus; modi textus liturgicos componendi certae definitaeque nationi aptos.

Constitutio “Sacrosanctum Concilium” harum quaestionum mentionem non facit, sed principia generalia indicat vitae liturgicae disponendae et provehendae.

d) Liturgia et pietas popularis

18. Demum, ad reformationem tutandam et incremento Liturgiae prospiciendum [74]. Haec pietas popularis nec ignorari potest, nec neglegenter vel contemptim tractari, quia multis bonis uber est [75], et ipsa per se habitum exprimit religiosum coram Deo. Sed ea est continenter evangelizanda, ut fides, quam significat, actus fiat in dies maturius et verius. Et populi christiani pia exercitia [76], et aliae pietatis formae, accipiuntur et suadentur, dummodo ne vicem obtineant liturgicarum celebrationum nec iis se admisceant. Germana pastoralis liturgica sciet thesauris niti pietatis popularis et eos ad Liturgiam dirigere uti populorum oblationem [77].

VI. CORPORA AD QUAE RENOVATIO LITURGICA PERTINET

a) Congregatio pro cultu divino et disciplina sacramentorum

19. Officium provehendi renovationem Liturgiae spectat imprimis ad Apostolicam Sedem [78]. Quadringenti anni hoc explentur anno, ex quo Xystus V Sacram Rituum Congregationem instituit, cui munus delegavit cultus divini pertractationi invigilandi, qui est postea a Concilio Tridentino reformatus. S. Pius X aliam constituit Congregationem pro Disciplina Sacramentorum. Constitutioni liturgicae Concilii Vaticani II exsequendae Paulus VI Consilium [79] instituit, deinde Sacram Congregationem pro Cultu Divino [80], quae munere sibi credito cum alacritate, peritia et celeritate functa sunt. Secundum novam Curiae Romanae structuram, Constitutione Apostolica “Pastor bonus” ratam, totus sacrae Liturgiae campus in unum redigitur uni Dicasterio obnoxius, videlicet Congregationi pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum. Huius est, Congregationis pro Doctrina Fidei salva competentia [81], Liturgiam moderari et promovere, cuius pars praecipua sacramenta sunt, actioni pastorali liturgicae favendo [82], varias Consociationes sustinendo quae apostolatui liturgico student, musicae, cantui et arti sacrae [83], et disciplinae sacramentali vigilando [84]. Opus est hoc magni momenti, quia agitur de fideliter custodiendis potissimum magnis Liturgiae catholicae principiis, in Constitutione conciliari illustratis et excultis, deque iisdem sequendis ad provehendam et penitus intellegendam in universa Ecclesia renovationem vitae liturgicae.

Congregatio idcirco dioecesanos Episcopos adiuvabit curantes de cultu Deo praebendo religionis christianae deque eo iuxta Domini praecepta et Ecclesiae leges disponendo [85]. Arctam habebit rationem cum Conferentiis Episcopalibus quod ad harum attinet facultates in campo liturgico [86].

b) Conferentiae Episcopales

20. Conferentiae Episcopales grave acceperunt mandatum librorum liturgicorum conversiones parandi [87]. Temporariae necessitates induxerunt interdum ad utendum translationibus ad tempus, quae approbatae sunt ad interim. Sed iam tandem meditandum est de aliquibus difficultatibus quae deinceps patuerunt; quibusdam medendum indiligentiis et erratis; libri, parte tantum redditi, plene sunt convertendi, cantus conficiendi vel probandi in Liturgia adhibendi, de observandis textibus approbatis est providendum, libri liturgici denique edendi statu, qui stabilis habeatur, et specie mysteriis celebratis digna.

Ad translationem exsequendam, sed etiam ampliorem comparationem in tota Regione, Conferentiae Episcopales debebant Commissionem nationis constituere et sociatae operae prospicere doctorum variarum scientiae partium et apostolatus liturgici [88]. Expedit nunc ut ratio exquiratur, aut fructuosa aut inanis, huius Commissionis, consilia inquirantur et auxilium quae a Conferentia Episcopali acceperit in sua compositione ac navitate. Huius Commissionis munus tum difficilius est, cum Conferentia Episcopalis aliquos tractat modos accommodationis vel altioris humani cultus inductionis [89].

c) Episcopus diocesanus

21. In omni dioecesi Episcopus est primus mysteriorum Dei dispensator, sicut et dispositor, fautor et totius Ecclesiae vitae liturgicae custos, quae ei credila est [90]. Cum Episcopus in populo celebrat, ipsum Ecclesiae mysterium patefit. Opus est hinc Episcopum sibi persuasum habere firmiter de harum celebrationum momento quoad fidelium suorum vitam christianam. Hae quidem exemplo esse debent universae dioecesi [91]. Multa sunt adhuc facienda, ut sacerdotes et fideles adiuventur ad rituum et textuum liturgicorum sensum introspiciendum, ut celebrationum dignitas et pulchritudo augeatur atque locorum, ut “cathechesis mystagogica” sacramentorum more Patrum promoveatur. Ut hoc munus ad bonum exitum adducat debet Episcopus unam vel plures instituere Commissiones dioecesanas, quae conferant ad actionem liturgicam provehendam, musicam simul et artem sacram in eius dioecesi [92]. Commissio diocesana, quod ad eam attinet, ad mentem aget et normas Episcopi eiusque auctoritati et confirmationi confidere debebit ut convenienter snum expleat officium.

CONCLUSIO

22. Liturgia tota Ecclesiae actione non perfungitur, sicut commemoravit Constitutio “Sacrosanctum Concilium” [93]. Est tamen fons et culmen [94]. Fons est, quia, praesertim ex sacramentis, fideles gratiae aquam largiter hauriunt, quae ex Christi Crucifixi latere scaturit. Ut imaginem resumamus Papae Ioanni XXIII caram, ea est quasi vici fons, ad quem omnis progenies venit semper vivam et frigidam aquam tractura. Est culmen quoque, tum quia tota Ecclesiae actio ad communionem vitae tendit cum Christo, tum quia in Liturgia Ecclesia fidelibus ostendit et impertitur opus salutis, semel a Christo actae.

23. Tempus venisse videtur rursus reperiendi vehementem illum afflatum qui Ecclesiam incitavit cum Constitutio “Sacrosanctum Concilium” est praeparata, agitata, decretata, promulgata primisque est adhibita modis. Granum satum est: hiemis asperitatem est passum, sed semen germinavit, factum est arbor. Agitur enim de congruenti arboris auctu, eo robustioris, quo profundius in traditionis provincia agit radices [95]. Quae diximus in Conventu Commissionum liturgicarum anno 1984 Nos iuvat repetere: in opere renovationis liturgicae, quam Concilium voluit, oportet respicere “magna cum aequabilitate partem Dei e partem hominis, hierarchiam et fideles, traditionem et progressum, legem et accommodationem, singulos et communitatem, silentium et incitationem choricam. Ita terrae Liturgia caelesti Liturgiae annectetur, ubi . . . unus chorus formabitur . . . ut una voce Patri per Iesum Christum carmen canatur” [96].

Hoc omine, fiduciae pleno, quod in corde deprecatio fit, Benedictionem Apostolicam omnibus impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

IOANNES PAULUS PP. II

[1] AAS 56 (1964) 97-134

[2] Sacrosanctum Concilium, 1

[3] IOANNIS PAULI PP. II Primus Nuntius ad universum orbem, die 17 oct. 1978: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, I (1978) 6

[4] Cfr. IOANNIS PAULI PP. II praecipue Redemptor Hominis, 7. 18-22; Cathechesi Tradendae, 23. 27-30. 33. 37. 48. 53-55. 66-68; Reconciliatio et Paenitentia, 23-33

[5] EIUSDEM Allocutio ad eos qui interfuerunt Conventui Praesidum et Secretariorum Commissionum Nationalium de Liturgia, 1, die 27 oct. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 2 (1984) 1049

[6] PII X Divino afflatu, die 1 nov. 1911: AAS 3 (1911) 633-638

[7] EIUSDEM Abhine Duos Annos, die 23 oct. 1913: AAS 5 (1913) 449-450

[8] PII XII Mediator Dei, die 20 nov. 1947: AAS 39 (1947) 521-600

[9] SACRAE CONGR. RITUUM, Sectio historica, n. 71, Memoria sulla riforma liturgica - 1946

[10] PII XII In Cotidianis Precibus, die 24 mar. 1945: AAS 37 (1945) 65-67

[11] SACRAE CONGR. RITUUM Decretum Dominicae Resurrectionis, die 9 febr. 1951: AAS 43 (1951) 128-129

[12] EIUSDEM Decretum Maxima Redemptionis, die 16 nov. 1955: AAS 47 (1955) 838-841

[13] IOANNIS XXIII Rubricarum Instructum, die 25 iul. 1960: AAS 52 (1960) 594

[14] PII X Tra le sollecitudini dell’officio Pastorale, die 22 nov. 1903: Pii X Pontificis Maximi Acta, I, p. 77

[15] IOANNI PAULI PP. II Dominicae Cenae, 13

[16] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 25

[17] Cfr. ibid. 23

[18] Cfr. ibid. 50; Missale Romanum, prooem. 6

[19] Sacrosanctum Concilium, 25

[20] Ibid. 5; Missale Romanum, Vigilia paschalis, Oratio post VII lectionem

[21] Cfr. Is. 12, 3; cfr. Sacrosanctum Concilium, 5-6. 47. 61. 102. 106-107

[22] Missale Romanum, Vigilia paschalis, Renovatio promissionum baptismalium

[23] Ibid., Missa «in Cena Domini», Oratio super oblata

[24] Cfr. ibid., Proefatio I de Dominicis «per annum»

[25] Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Hominis, 7

[26] Cfr. EIUSDEM Dominicae Cenae, 4

[27] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 7; PAULI VI Mysterium Fidei, die 3 sept.1965: AAS 57 (1965) 762. 764

[28] SACRAE CONGR. RITUUM Instr. Eucharisticum Mysterium, 9, die 25 maii 1967: AAS 59 (1967) 547

[29] Cfr. PAULI VI Mysterium Fidei, die 3 sept. 1965: AAS 57 (1965) 763

[30] Cfr. ibid., l.c., pp. 769-771

[31] Sacrosanctum Conclium, 35

[32] Ibid.

[33] Dei Verbum, 21

[34] Sacrosanctum Concilium, 24

[35] Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dominicae Cenae, 10

[36] Cfr. Liturgia Horarum, Feria II Hebdomadae IV, Oratio ad Vesperas

[37] Cfr. Missale Romanum, Praefatio VIII de Dominicis «per annum»

[38] Sacrosanctum Concilium, 41

[39] Cfr. Missale Romanum, Prex euchatistica II et IV

[40] Cfr. ibid., Prex eucharistica III; Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum

[41] Cfr. ibid., Prex eucharistica I

[42] Cfr. ibid., Benedictio sollemnis in Dominica Pentecostes

[43] Cfr. ibid., Prex eucharistica III

[44] Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos qui interfuerunt Conventui Proesidum et Secretariorum Commissionum Nationalium de Liturgia, 1, die 27 oct. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 2 (1984) 1049

[45] Sacrosanctum Concilium, 26

[46] Cfr. ibid. 22 et 26

[47] Cfr. ibid. 26

[48] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 22

[49] Cfr. ibid. 26

[50] Cfr. ibid. 28

[51] Cfr. ibid. 27

[52] Cfr. ibid. 29

[53] Cfr. ibid. 57; SACRAE CONGR. RITUUM Decr. generale Ecclesiae Semper, die 7 mar. 1965: AAS 57 (1965) 410-412

[54] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 99

[55] Cfr. ibid. 36

[56] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 37-40

[57] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 34

[58] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 43

[59] Cfr. Dei Verbum, 21; Sacrosanctum Concilium, 51

[60] SYNODI EXTR. EPISC. 1985 Relatrio finalis, II, B, b, 1

[61] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 22. 1

[62] Ibid. 41

[63] IOANNIS PAULI PP. II Dominicae Cenae, 9

[64] Sacrosanctum Concilium, 14

[65] Cfr. SACRAE CONGR. RITUUM Instr. Inter Oecumenici, 11-13, die 6 sept. 1964: AAS 56 (1964) 879-880; SACRAE CONGR. PRO INSTIT. CATH. Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis, VIII, die 6 ian. 1970: AAS 62 (1970) 351-361; EIUSDEM Instr. In ecclesiasticam futurorum de institutione liturgica in Seminariis, die 3 ian. 1979, Romae 1979

[66] Cfr. SACRAE CONGR. RITTUM Instr. Inter Oecumenici, 14-17; die 26 sept. 1964: AAS 56 (1964) 880-881

[67] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 19

[68] Cfr. ibid. 39

[69] Cfr. ibid. 37-40

[70] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 21

[71] IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Zairenses Episcopos occasione oblata «ad Limina» visitationis coram admissos, 5, die 12 apr. 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 (1983) 931

[72] EIUSDEM Allocutio ad eos qui interfuerunt Conventui Praesidum et Secretarium Commissionum Nationalium de Liturgia, 2, die 27 oct. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 2 (1984) 1051

[73] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 1

[74] Cfr. ibid. 12-13

[75] Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 48

[76] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 13

[77] IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Episcopos Aprunitos et Molinos accasione oblata «ad limina» visitationis coram admissos, 3-7, die 24 apr. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 1 (1986) 1123 ss.

[78] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 22. 1

[79] PAULI VI Sacram Liturgiam, die 25 ian. 1964: AAS 56 (1964) 139-144

[80] EIUSDEM Sacra Rituum Congregatio, die 8 maii 1969: AAS 61 (1969) 297-305

[81] IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 61

[82] Cfr. ibid. 64

[83] Cfr. ibid. 65

[84] Cfr. ibid. 63 et 66

[85] Cfr. Lumen Gentium, 26; Sacrosanctum Concilium, 22. 1

[86] IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 63. 3

[87] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 36 et 63

[88] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 44

[89] Cfr. ibid. 40

[90] Cfr. Christus Dominus, 15

[91] Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos Italiae Episcpos qui interfuerunt Cursui liturgicae renovationis, 1, die 12 febr. 1988: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 1 (1988) 413 s.

[92] Cfr. Sacrosanctum Concilium, 45-46

[93] Sacrosanctum Concilium, 9

[94] Cfr. ibid. 10

[95] Cfr. ibid. 23

[96] IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos qui inerfuerunt Conventui Prasidum et Secretariorum Commissionum Nationalium de Liturgia, 6, die 27 oct. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 2 (1984) 1054