Liturgicahebdomadæ sanctæ instauratio, a Sacra Rituum Congregatione per generale Decretum Maxima Redemptionis nostræ mysteria diei 6 Novembris anni 1955 promulgata, lætanti animo ab omnibus accepta est, et ubique locorum optimo cum successu pastorali in rem deducta.
Nonnulli tamen Excellentissimi Episcopi, relatione facta ad hanc Sacram Congregationem, quasdam difficultates practicas, ex diversis locorum et gentium adiunctis exortas, significaverunt. His solvendis, Pontificia illa peritorum virorum Commissio, quæ Ordinem instauratum paraverat, re mature perpensa, has redegit Ordinationes et declarationes, in quibus anterior quoque Declaratio super ritibus instauratis celebrandis, ab hac S. Congregatione die 15 Martii anni 1956 data, assumitur ; generale autem Decretum Maxima Redemptionis nostra mysteria et adnexa Instructio diei 16 Novembris anni 1955 vim suam habere pergunt, iis exceptis, quæ hic innovantur.
Hæc autem omnia Ssmo Domino Nostro Pio PapæXII ab infrascripto Cardinali Præfecto per singula relata, ab eadem Sanctitate Sua adprobata sunt.
Quapropter, de speciali mandato ejusdem Ssmi D. N. Pii divina Providentia Papæ XII, Sacra Rituum Congre-gatio ea quas sequuntur, statuit.
1. In omnibus ecclesiis et oratoriis publicis et semipublicis, ubi copia habeatur sacrorum ministrorum, sacri ritus dominicæ II Passionis seu in palmis, feriæ V in Cena Domini, feriæ VI in Passione et Morte Domini et vigiliæ paschalis, in forma solemni celebrari possunt (Declaratio diei 15 Martii 1956, n. I, et Instructio diei 16 Novembris 1955, n. 4).
2. In ecclesiis autem et in oratoriis publicis et semipublicis, ubi sacri ministri desint, ritus simplex adbiberi potest. Ad præfatum autem ritum simplicem peragendum, requiritur numerus sufficiens « ministrantium », sive clericorum, sive saltem puerorum, et quidem trium ad minus pro dominica II Passionis seu in palmis et pro Missa in Cena Domini ; et quatuor saltem in celebratione Actionis liturgica ; feriæ VI in Passione et Morte Domini et Vigiliæ paschalis. Hi autem « ministrantes » sedulo instructi esse debent de iis quæ ab ipsis agenda sunt (Instructio diei 16 Novembris 1955, n. 3). Duplex hæc conditio, scilicet de sufficienti numero « ministrantium », et de eorum congrua præparatione, prorsus requiritur ad ritum simplicem peragendum. Ordinarii locorum invigilent ut hæc duplex conditio, pro ritu simplici statuta, adamussim observetur (Declaratio diei 15 Martii 1956, n. 2).
3. Ubi actiones liturgicæ hebdomadæ sanctæ ritu simplici peraguntur, si præsto sit alter sacerdos vel saltem diaconus, nil impedit quominus hic, diaconali more indutus, cantet Evangelium, quando occurrit, aut historiam passionis (ipsi celebranti parte Christi reservata), vel præconium paschale, lectiones quoque et invitationes ut sunt Flectamus genua et Levate, aut Benedicamus Domino vel Ite, missa est ; uno verbo partes diaconi congræ absolvat.
4. Solemnis ramorum benedictio et processio cum subsequente Missa fiant mane, hora consueta Missæ principalis, in choro post Tertiam (cf. Decretum generale diei 16 Novembris 1955, n. 6).
In ecclesiis autem ubi Missæ vespertinas cum magno populi concursu celebrari solent, Ordinarius loci ramorum benedictionem et processionem cum subsequente Missa horis vespertinis, si vera pastoralis ratio intercedat, permittere poterit, ea tamen lege ut benedictio et processio matutinis horis in iisdem ecclesiis locum non habeant.
5. Sola ramorum benedictio, absque subsequente processione et Missa, celebrari non licet.
6. Benedictio ramorum in altera ecclesia fieri potest, e qua ad ecclesiam principalem processionaliter accedatur pro Missæ celebratione (Ordo, n. 17). Ubi vero hæc altera ecclesia non habeatur, ramorum benedictio in aliquo convenienti loco fieri potest, imo etiam sub divo, ante sediculam sacram, vel ante ipsam crucem processionalem, dummodo processio inde sequatur ad ecclesiam pro Missæ celebratione.
7. Cum vix omnes fideles benedictioni ramorum interesse possint, curent ecclesiarum rectores, ut rami benedicti in sacristia vel alio apto loco præsto sint, fidelibus, qui processioni interfuerunt, distribuendi.
8. Missa chrismatis celebranda est mane, post Tertiam ; Missa vero in Cena Domini litanda est vespere, hora magis opportuna, non autem ante horam quartam post meridiem, nec post horam nonam.
9. Ubi ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius, præter Missam principalem in Cena Domini, unam vel etiam alteram Missam lectam permittere, poterit in singulis ecclesiis vel oratoriis publicis ; in oratoriis autem semipublicis unam tantum (cf. Instructio diei 16 Novembris 1955, n. 17).
Si autem, quacumque de causa, Missa principalis in Cena Domini ne ritu quidem simplici celebrari possit, Ordinarius loci, ratione pastorali, binas Missas lectas permittere poterit in ecclesiis vel oratoriis publicis litan-das, unam vero tantum in oratoriis semipublicis (Declaratio diei 15 Martii 1956, n. 4).
Hæ Missæ lectæ infra idem temporis spatium celebrari debent quod supra, n. 8, pro Missa in Cena Domini assignatum est.
10. Valde convenit ut in Missis quoque lectis supra recensitis (n. 9) celebrans, post evangelium, fideles breviter alloquatur de potissimis hujus diei mysteriis.
11. Feria V in Cena Domini sacram Communionem fidelibus distribuere licet tantum in Missa principali in Cena Domini et in omnibus aliis Missis lectis quas Ordinarius loci permiserit, vel continuo ac statim ab iis expletis.
12. Infirmis sacra Communio hoc die deferri licet, horis ante et post meridianis.
13. Sacerdotibus, qui curam duarum vel plurium habeant parœciarum, Ordinarius loci permittere potest binationem Missæ in Cena Domini (Declaratio diei 15 Mar-tii 1956, n. 6).
14. Ubi feria V hebdomadæ sanctæ, post Missam in Cena Domini, etiam in forma simplici celebratam, translatio et repositio habeatur Ssmi Sacramenti, stricte requiritur ut in eadem ecclesia vel oratorio Actio quoque liturgica postmeridiana feriæ VI in Passione et Morte Domini locum habeat (Declaratio diei 15 Martii 1956, n. 3).
15. Feria VI in Passione et Morte Domini solemnis Actio liturgica celebratur horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam ; si vero ratio pastoralis id suadeat, inchoari potest inde a meridie, vel tardiori hora, non autem ultra horam nonam serotinam.
16. Sacerdotibus, qui curam duarum vel plurium habeant parœciarum, Ordinarius loci permittere potest repetitionem Actionis liturgieæ feriæ VI in Passione et Morte Domini, non tamen in eadem parœcia, et infra idem temporis spatium quod supra, n. 15, pro absolutione eiusdem Actionis statutum est (cf. Declaratio diei 15 Martii 1956, n. 6).
17. Si parochus aut ecclesiæ rector prævideat adorationem S. Crucis, prouti in Ordine hebdomadæ sanctæ præscribitur, ob ingentem populi concursum, vix aut non sine boni ordinis et devotionis detrimento peragi posse, tunc cerimonia hoc modo peragatur : "celebrans, postquam clerus, si adsit, et ministrantes adorationem expleverint, S. Crucem e manibus ministrantium sumat et, in summitate graduum altaris consistens, paucis verbis populum ad S. Crucis adorationem invitet eamque altius elevatam teneat, per breve tempus a fidelibus in silentio adorandam.
18. Feria VI in Passione et Morte Domini sacra Communio distribui potest unice inter solemnem Actionem liturgicam postmeridianam, exceptis in periculo mortis constitutis (cf. Instructio diei 16 Novembris 1955, n. 19).
19. De hora celebrandæ vigiliæ paschalis hæc serventur :
a) Hora competens ea est quæ permittat Missam eiusdem vigiliæ incipere circa mediam noctem inter sabbatum sanctum et dominicam Resurrectionis (Decretum generale dici 16 Novembris 1955, n. 9).
b) Ubi tamen, ponderatis fidelium et locorum peculiaribus conditionibus, propter graves rationes ordinis publici et pastoralis, de iudicio Ordinarii loci, horam celebrandæ vigilia anticipari conveniat, hæc inchoari non potest ante diei crepusculum, aut certe non ante solis occasum (cf. Decretum generale diei 16 Novembris 1955, n. 9).
c) Permissio autem horam vigiliæ paschalis anticipandi ab Ordinario loci dari non potest indistincte vel generaliter pro tota dioecesi aut regione, sed tantum pro iis ecclesiis vel locis, ubi vera urgeat necessitas ; præstat insuper ut hora competens servetur in ipsa saltem ecclesia cathedrali et in omnibus aliis ecclesiis, præsertim religiosorum, ubi sine gravi incommodo id fieri potest.
20. Vigilia paschalis celebrari potest etiam in ecclesiis vel oratoriis, ubi fonctiones feriæ V et VI hebdomadæ sanctæ locum non habuerint, vel omitti in ecclesiis et oratoriis in quibus prædictæ functiones celebratæ sunt (Declaratio diei 15 Martii 1956, n. 5).
21. Sacerdotibus, qui curam duarum vel plurium habeant parœciarum, Ordinarius loci permittere potest binationem Missæ vigiliæ paschalis, non tamen in eadem parœcia (Declaratio diei 15 Martii 1956, n. 6).
22. Cum vigilia paschalis ad nativam sedem nocturnam restituta fuerit, non convenit, ut inter eiusdem vigiliæ Missarum solemnia Tonsura vel Ordines minores aut majores conferantur.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Die 1 Februarii anni 1957.
C. CARD. CICOGNANI, S, R. C. Præfectus
A. CARINCI Archiep. Seleuc., S. R. C. a secretis
[1] Ex Commentario Officiali « Acta Apostolicæ Sedis », 1957, vol. 49, n. 2, pp. 91-95.